라틴어 문장 검색

Qui Deo favente pontem anticipantes, in Turcos sagitta infestos irruerunt, scuto tectis pectoribus resistentes, et a loco amoventes, quousque ad stationem equorum ipsorum sagitta Christianorum transvolante, perventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:2)
In eisdem siquidem praesidiis quidam Armenii fratres, monachico habitu Deo servientes, multas passi calumnias a militibus Pancratii habitantibus in praesidio, praefatis locis Ravenel et Turbaysel contermino, ipsum ducem, videntes virum esse pacificum et amatorem justitiae, sunt aggressi, querimoniam super illatis sibi injuriis facientes, et super arce Pancratii semper eisdem castellis eorumque habitatoribus infesta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:1)
Cives autem et milites regis Babyloniae videntes [0545B] sic legationem regis dissipatam, et audacius Christianos urbem expugnare, et quia hinc et hinc machinae nimium urbi infestae adversarentur, apposuerunt et ipsi instrumenta quatuordecim mangenarum erigere, quarum virtute et impetu assidue in machinas lapides jactarentur, quorum crebris ictibus attonitae quassarentur ac perirent, et in eis positi una earum ruina periclitarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:1)
Mori siquidem habes, et utilius est, ut solus moriaris, quam decretum et jusjurandum nostrorum violetur, et urbs haec semper peregrinis habeatur infesta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:10)
et quod Reymundo infestus, postea eidem amicus exstiterit, et quod ibi Mediolanensis episcopus obierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 47:3)
Hos Tankradi consilio et instinctu ad obsidionem Rohas convenisse referebat, et in omnibus Tankradum sibi contrarium et infestum esse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:4)
sed adhuc prae magnitudine lapidum, qui aditus occupabant, ingredi confidenter nequibat, et propter [0695A] infesta jacula quae a Turcis emissa obsistebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:5)
Ascalonitae, viris Christianis semper infesti, mox Christianorum signis recognitis, in galeidis ferratis et armis occurrere et confligere cum eis accelerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:1)
"Sicut nihil est superius benigna conjuge, ita nihilest crudelius infesta muliere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 37:11)
Laqueos quoque nobis circumfusos esse in corpore:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:1)
In ipso hoc corpore nostro laquei circumfusi nobis sunt, quos debemus vitare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:3)
Vitiorum succincta comitatu et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:5)
circumfusa enim retia sunt (Cant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:23)
noctem quam circumfusae tenebrae a claritate disterminant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:4)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION